Pange Lingua Gloriosi (Lyrics)

Catholic Songbook: Catholic Mass Songs Lyrics Compilation
Catholic Mass Songs Lyrics

Words: St. Thomas Aquinas (1225-1274)
Music: Traditional


Pange, lingua, gloriosi corporis mysterium,
sanguinisque pretiosi, quem in mundi pretium
fructus ventris generosi Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus, sparso verbi semine,
sui moras incolatus miro clausit ordine.

In supremæ nocte coenæ
recumbens cum fratribus
observata lege plene cibis in legalibus,
cibum turbæ duodenæ se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum, et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit.

Amen.

Post a Comment

Previous Post Next Post
Be a SMART stock investor guided by 8 top stockbrokers!

Contact Form