Agios O Theos (Divine Reproaches Lyrics)

Catholic Songbook: Catholic Mass Songs Lyrics Compilation
Catholic Mass Songs Lyrics

Popule meus, quid feci tibi?
Aut in quo contristavi te?
Responde mihi. Quia eduxi te de terra Ægypti:
Parasti Crucem Salvatori tuo.

REF:
Agios o Theos. Sanctus Deus.
Agios ischyros. Sanctus fortis.
Agios athanatos, eleison imas.
Sanctus immortalis, miserere nobis.

Quia eduxi te per desertum
quadraginta annis: et manna cibavi te,
et introduxi in terram satis optimam:
Parasti Crucem Salvatori tuo. (REF)

Quid ultra debui facere tibi, et non feci?
Ego quidem plantavi te vineam
meam speciosissimam
Et tu facta es mihi nimis amara
aceto namque sitim meam potasti
Et lancea perforasti latus Salvatori tuo. (REF)

Post a Comment

Previous Post Next Post
Be a SMART stock investor guided by 8 top stockbrokers!

Contact Form